petis ut tibi avunculi mei exitum scribam, quo verius tradere posteris possis
erat Miseni classemque imperio praesens regebat.
nonum kal. Septembres hora fere septima mater mea indicat ei nubem mirabilem apparere; quae visa est ei, ut eruditissimo viro, magna propiusque noscenda
iubet libernicam parari; me si venire una velem rogat; respondi studere me malle, et forte ipse quod scriberem dederat.
egrediebatur domo; accipit codicillos Rectinae Tasci imminenti periculo pertaerritae (nam villa eius subiacebat, nec ulla nisi navibus fuga):
orabat ut se tanto discrini eripet. vertit ille consilium et quod studioso animo inceperat obit maximo.
deducit quadriremes, ascendit ipse non Rectinae modo sed multis (erat enim frequens amoenitas orae) laturus auxilium.
festinat illuc unde alii fugiunt, rectumque cursum recta gubernacula in periculum tenet adeo solutus metu, ut omnes illius mali motus, omnes figuras ut deprenderat oculis dictaret adnotaretque.
iam navibus cinis incidebat, calidior et densior, quo propius accederent; iam pumices etiam lapidesque nigri et ambusti et fracti igne; iam vadum subitum et litora ruina montis obstantia.
haesitat paulisper an retro navigaret; mox gubernstori ut ita faceret monenti 'fortes' inquit 'fortuna adiuvat: Pomponianum pete!'
pomponianus erat Stabiis diremptus sinu medio (nam mare sensim circumactis curvatisque litoribus infunditur);
ibi periculum, quamquam nondum appropinquabat, tamen valde conspicuum erat; Pomponianus igitur sarcinas posuerat in naves, certus fugae si contrarius ventus resedisset.
quo tum secundissimo avunculus meus invectus, amplectitur trepidantem consolature hortatur, utque timorem eius sua securitate leniret, iubet ferri n balineum.
lotus recumbit cenat, aut hilaris aut (quod est aeque magnum) similis hilari.
interea e Vesuvio monte pluribus locis Iatissimae flammae altaque incendia relucebant, quorum fulgor et claritas tenebris noctis excitabatur. ille in remedium formidinis dictitabat ignes agrestium trepidatione relictos desertasque villas per solitudinem ardere.
tum se quieti dedit et quievit verissimo quidem somno: nam meatus animae, qui illi propter amplitiidinem corporis gravior et sonantior erat, ab eis qui limini obversabantur audiebatur.
sed area ex qua cubiculum adibatur ita iam cinere mixtisque pumicibus completa surrexerat, ut si longior in cubiculo mora esset, exitus negaretur.
excitatus procedit, seque Pomponiano ceterisque qui pervigilaverant reddit. inter se consulunt, utrum intra tecta maneant an in aperto vagentur.
nam crebris ingentibusque tremoribus tecta nutabant, et quasi emota sed ibus suis nunc huc nunc illiic abire aut referri videbantur.
sub dio rursus casus pumicum metuebatur, quamquam levium exesorumque, quod tamen periculorum collatio elegit; et apud illum quidem ratio rationem, apud alios timorem timor vicit.
cervicalia capitibus imposita linteis constringunt; id munimentum contra incidentia fuit.
iam dies alibi, illic nox omnibus noctibus nigrior densiorque: quam tamen faces multae variaque lumina solvebant.
placuit egredi in litus, et ex proximo adspicere, num mare fugam praeberet: quod adhuc vastum et adversum manebat.
ibi in abiecto Iinteo recumbens semel atque iterum frigidam aquam poposcit hausitque.
deinde flammae flammarumque praeniintius odor sulphuris alios in fugam vertunt, excitant illum.
innitens servis duobus surrexit et statim concidit. spiritus enim, ut ego credo, densiore caligine obstriictus erat, claususque stomachus qui illi natura invalidus et angustus et saepe aestuans erat.
ubi dies redditus est (is ab eo quem novissime viderat tertius), corpus inventum est integrum inlaesum opertumque ut fuerat indutus: habitus corporis dormienti quam mortuo similior.